This historic book may have numerous typos and missing text. Purchasers can download a free scanned copy of the original book (without typos) from the publisher. Not indexed. Not illustrated. 1889 edition. Excerpt: ...noctem spe ac metu exegimus: metus praevalebat. Nam et tremor terrae perseverabat, et plerique lym-phati terrificis vaticinationibus et sua et aliena mala ludificabantur. Nobis tamen ne tunc quidem, quan-quam et expertis periculum et exspectantibus, abeundi 9 consilium, donec de avunculo nuntius. Haec nequaquam historia digna, non scripturus, leges, et tibi scilicet, qui requisisti, imputabis; si digna ne epistula quidem videbuntur. Vale. vi. 20. 135. C. Plinius Baebio Macro suo s. Pergratum est mihi quod tam diligenter libros avun-culi mei lectitas, ut habere omnes velis quaerasque qui sint omnes. Fungar indicis partibus atque etiam quo sint ordine scripti notum tibi faciam: est enim haec quoque studiosis non iniucunda cognitio. ' De iacula-5 tione equestri unus ': hunc, cum praefectus alae mili-taret, pari ingenio curaque conposuit. ' De vita Pom-poni Secundi duo '; a quo singulariter amatus hoc memoriae amici quasi debitum munus exsolvit. ' Bel-lorum Germaniae viginti'; quibus omnia quae cumю Germanis gessimus bella collegit. Inchoavit, cum in Germania militaret, somnio monitus: adstitit ei quie-scenti Drusi Neronis effigies, qui Germaniae latissime victor ibi periit; commendabat memoriam suam orabat-que ut se ab iniuria oblivionis adsereret. ' Studiosi tres,' 15 in sex volumina propter amplitudinem divisi, quibus oratorem ab incunabulis instituit et perficit. ' Dubii ser-monis octo ' scripsit sub Nerone novissimis annis, cum omne studiorum genus paulo liberius et erectius peri-culosum servitus fecisset. 'A fine AufidiBassi triginta 20 unus.' 'Naturae historiarum triginta septem,' opus diffusum, eruditum, nec minus varium quam ipsa natura. Miraris quod tot volumina multaque in his tam scrupulosa homo occupatus absolvent 1 magis...
"synopsis" may belong to another edition of this title.
(No Available Copies)
Search Books: Create a WantCan't find the book you're looking for? We'll keep searching for you. If one of our booksellers adds it to AbeBooks, we'll let you know!
Create a Want