Bc- Bc Virgil The Aeneid (Latin Edition)

ISBN 13: 9781236727251

The Aeneid (Latin Edition)

 
9781236727251: The Aeneid (Latin Edition)
View all copies of this ISBN edition:
 
 

: ...augustum ingens. centum sublime columnis, urbe fuit summa, Laurentis regia Pici, horrendum silvis et religione parentum. Hic sceptra accipere et primos attollere fasces regibus omen erat, hoc illis curia templum, hae sacris sedes epulis, hic ariete caeso perpetuis soliti patres considere mensis. Quin etiam veterum effigies ex ordine avorum antiqua e cedro, Italusque paterque Sabinus vitisator, curvam servans sub imagine falcem, Saturnusque senex Ianique bifrontis imago vestibulo astabant, aliique ab origine reges Martiaque ob patriam pugnando volnera passi. Multaque praeterea sacris in postibus arma, captivi pendent currus curvaeque secures et cristae capitum et portarum ingentia claustra spiculaque clipeique ereptaque rostra carinis. Ipse Quirinali lituo parvaque sedebat succinctus trabea laevaque ancile gerebat Picus, equum domitor; quem capta cupidine coniunx aurea percussum virga versumque venenis fecit avem Circe sparsitque coloribus alas. Tali intus templo divom patriaque Latinus sede sedens Teucros ad sese in tecta vocavit, atque haec ingressis placido prior edidit ore: 'Dicite, Dardanidae (neque enim nescimus et urbem et genus, auditique advertitis aequore cursum), quid petitis? Quae causa rates aut cuius egentis litus ad Ausonium tot per vada caerula vexit? Sive errore viae seu tempestatibus acti, qualia multa mari nautae patiuntur in alto, fluminis intrastis ripas portuque sedetis, ne fugite hospitium neve ignorate Latinos Saturni gentem, haud vinclo nec legibus aequam, sponte sua veterisque dei se more tenentem. Atque equidem memini (fama est obscurior annis) Auruncos ita ferre senes, his ortus ut agris Dardanus Idaeas Phrygiae penetravit ad urbes Threiciamque Samum, quae nunc Samothracia fertur. Hinc illum, Corythi Tyrrhena ab sede profectum, aurea nunc solio stellantis regia caeli accipit et numerum divorum altaribus auget.' Dixerat, et dicta Ilioneus sic voce secutus: Rex, genus egregium Fauni, nec fluctibus actos, atra subegit hiemps...

"synopsis" may belong to another edition of this title.

(No Available Copies)

Search Books:



Create a Want

If you know the book but cannot find it on AbeBooks, we can automatically search for it on your behalf as new inventory is added. If it is added to AbeBooks by one of our member booksellers, we will notify you!

Create a Want