Meditationes de prima philosophia (Latin Edition) - Softcover

9781236684813: Meditationes de prima philosophia (Latin Edition)
View all copies of this ISBN edition:
 
 
: ...illud a me haberem, non mihi illa saltem quae facilius haberi possunt denegassem: sed neque etiam ulla alia ex iis, quae in idea Dei contineri percipio; quia nempe nulla difficiliora factu mihi videntur: si quae autem difficiliora factu essent, certe etiam mihi difficiliora viderentur, siquidem reliqua quae habeo, a me haberem, quoniam in illis potentiam meam terminari experirer. Neque vim harum rationum effugio, si supponam me forte semper fuisse ut nunc sum, tanquam si inde sequeretur nullum existentiae meae authorem esse quaerendum: quoniam enim omne tempus vitae in partes innumeras dividi potest, quarum singulae a reliquis nullo modo dependent, ex eo quod paulo ante fuerim non sequitur me nunc debere esse, nisi aliqua causa me quasi rursus creet ad hoc momentum, hoc est me conservet. Perspicuum enim est attendenti ad durationis 33 naturam eadem plane vi, et actione opus esse ad rem quamlibet 54 singulis momentis quibus durat conservandam, qua opus esset ad eandem de novo creandam, si nondum existeret, adeo ut conservationem sola ratione a creatione differre sit etiam unum ex iis quae lumine naturali manifesta sunt. Itaque debeo nunc interrogare me ipsum, an habeam aliquam vim per quam possim efficere ut ego ille qui jam sum, paulo post etiam sim futurus: nam cum nihil aliud sim quam res cogitans, vel saltem cum de ea tantum mei parte praecise nunc agam quae est res cogitans, si quae talis vis in me esset, ejus procul dubio conscius essem; sed et nullam esse experior, et ex hoc ipso evidentissime cognosco me ab aliquo ente a me diverso pendere. Forte vero illud ens non est Deus, sumque vel a parentibus productus, vel a quibuslibet aliis causis Deo minus perfectis. Imo, ut jam ante dixi, perspicuum est tantumdem ad minimum esse debere in causa quantum est in effectu; et idcirco cum sim res cogitans, ideamque quandam Dei in me habens, qualiscunque tandem mei causa assignetur, 55 illam etiam esse rem cogitantem et omnium perfectionum, quas Deo tribuo,...

"synopsis" may belong to another edition of this title.

  • PublisherRareBooksClub.com
  • Publication date2013
  • ISBN 10 1236684818
  • ISBN 13 9781236684813
  • BindingPaperback
  • Number of pages24
  • Rating

(No Available Copies)

Search Books:



Create a Want

If you know the book but cannot find it on AbeBooks, we can automatically search for it on your behalf as new inventory is added. If it is added to AbeBooks by one of our member booksellers, we will notify you!

Create a Want

Other Popular Editions of the Same Title

9781523808472: Meditationes de Prima philosophia (Latin Edition)

Featured Edition

ISBN 10:  1523808470 ISBN 13:  9781523808472
Publisher: Createspace Independent Publishi..., 2016
Softcover

  • 9781318881659: Meditationes de prima philosophia (Latin Edition)

    HardPr..., 2016
    Softcover

Top Search Results from the AbeBooks Marketplace