This historic book may have numerous typos and missing text. Purchasers can usually download a free scanned copy of the original book (without typos) from the publisher. Not indexed. Not illustrated. 1893 edition. Excerpt: ...inveniunt. Ea ergo ceteris praestare iudicatur. Paucis interiectis diebus Sextus Collatiam rediit et Lucretiae vim attulit. Illa postero die advocatis patre et coniuge rem exposuit et s se cultro, quem sub veste abditum habebat, occidit. Conclamat vir paterque et in exitium regum coniurant. Tarquinio Romam redeunti clausae sunt urbis portae et exsilium indictum. NEPOS. MIL.TIADES. A. Miltiades, Cimonis Alius, Atheniensis, cum et anti /quitate generis et gloria maiorum et sua modestia unus omnium maxime floreret eaque esset aetate, ut non iam solum de eo bene sperare, sed etiam confidere cives pos 5 sent sui, talem eum futurum, qualem cognitum iudicarunt, accidit ut Athenienses Chersonesum colonos vellent mittere. Cuius generis cum magnus numerus esset et multi eius demigrationis peterent societatem, ex iis delecti Delphos deliberatum missi sunt, qui consulerent Apollinem, 10 quo potissimum duce uterentur. Namque tum Thraces eas regiones tenebant, cum quibus armis erat dimicandum. His eonsulentibus nominatim Pythia praecepit, ut Miltiadem imperatorem sibi sumerent: id si fecissent, incepta prospera futura. Hoc oraculi responso Miltiades is cum delecta manu classe Chersonesum profectus cum accessisset Lemnum et incolas eius insulae sub potestatem redigere vellet Atheniensium, idque Lemnii sua sponte facerent postulasset, illi irridentes responderunt tum id se facturos, cum ille domo navibus proficiscens vento 20 aquilone venisset Lemnum. Hic enim ventus ab septentrionibus oriens adversum tenet Athenis proficiscentibus. Miltiades morandi tempus non habens cursum direxit, quo tendebat, pervenitque Chersonesum.-II. Ibi brevi tempore barbarorum copiis disiectis, 't&Ea" regione quam petierat potitus, loca castellis idonea eommuniit,...
"synopsis" may belong to another edition of this title.
(No Available Copies)
Search Books: Create a WantCan't find the book you're looking for? We'll keep searching for you. If one of our booksellers adds it to AbeBooks, we'll let you know!
Create a Want