About this Item
Pars I: XXII, 204 S., Pars II: VI, 194 S. Altersbedingter Zustand: Buchrücken ausgeblichen, Exemplare am Buchrücken bestoßen, Kopfschnitt angegraut, ohne Anstreichungen. - F.A.Wolfii Summaria. Invocata Musa ut Ulixem canat ab eversa Troia errantem et amissis omnibus sociis domum redeuntem (1 10), narratio ducitur ab eo tempore, quo Calypsus insulam ille relicturus est. Absente enim Neptuno, cuius ira virum iam dudum reditu arcebat, decretum fit in concilio deorum, ut Calypso eum ab Ogygia insula discedere domumque reverti sinat (11 95); Minerva autem, quae id maxime agit, in Ithacam ad filium ipsius pubescentem festinat, ubi magna turba procorum nuptiis Penelopes imminentium Ulixis copias cotidianis conviviis absumit (96 112). Apud eos aeger animi Telemachus assidens reverenter excipit deam Mentae, Taphiorum regis, specie indutam, quae ipsum variis sermonibus ad spem patris propediem reducis videndi excitat hortaturque ad contionem Ithacensium agendam, in qua procorum iniurias palam accuset, et ut ipse statim de patre sciscitatum ad Nestorem ac Menelaum proficiscatur, recens ab erroribus regressos (113 318). Mox, ubi ex oculis evanuit dea non sine indicio numinis, Phemius procorum epulis adhibitus canere orditur de infelici navigatione Achivorum, quo argumento offensa Penelope cantorem ad alia revocare conatur; sed a filio libere reprehenditur, qui nunc primum etiam cum procis contumacius generosa simplicitate expostulat et in crastinum indicit contionem haud dissimulato consilio suo (319 419). Interim flexo in vesperam die proci a cantu et saltatione cubitum discedunt domos, ipseque Telemachus dormitum it (420 444). II. Ithacensibus postero mane ad concilium vocatis Telemachus queritur contumeliam domus et profligationem bonorum atque populi misericordiam et auxilium implorat (1 79)- Antinous, ex principibus procorum, culpa in Penelopen translata finem malorum fore negat, nisi ipsa nupserit alicui aut ad Icarium patrem redeat (80 128). Respondenti Telemacho et turbam domo excedere aperte iubenti aquilae praetervolantes auspicium faciunt, quod infaustum procis interpretatus vates Halitherses ridetur ab Eurymacho (129 207). Ita cum nihil effectum videt altercatione protracta, iuvenis navem postulat, qua Pylum et Spartam vehatur percontatum de patre; sed irrisum hac quoque spe frustratur dissoluta contio (208 259). Inde in litore solus veneratur Minervam, quae Mentoris cuiusdam specie adstans ei instructam navem et se ipsam navigationis comitem pollicetur (260 295). Sta- tim domum reversus Eurycleam promam cibaria itineri parare iubet inscia matre (296 381), Minerva autem ex populo socios colligit, navique ab Noemone accepta et deducta ambo vesperi solvunt ex portu (382 434). Sprache: Englisch Gewicht in Gramm: 550. Seller Inventory # 1215022
Contact seller
Report this item