About this Item
Der Einband ist leicht berieben, vereinzelte Bleistift-Anstreichungen, ansonsten ein sehr gutes und sauberes Exemplar. The binding is slightly rubbed, occasional pencil markings, otherwise a very good and clean copy. Integumentum leviter perfricandum, paucis notationibus plumbeis, secus exemplar valde bonum et nitidum. -- (Abstractum:) PRAEFATIO. TEXTVM Vergili traditum si quis vel strictim percurrit omnino egregium esse et sensum vel perraro vel nusquam corruptum confiteatur necesse est; eam autem optimorum codicum indolem esse animadvertet ut, si ad eorum auctori- tatem solum spectet, in tanta lectionum varietate haud facile diiudicet quam cui praeferat. quamvis enim (ut monet Madvig) studiosissime et severissime describerentur eorum scriptorum codices qui rectae et elegantis orationis auctores et prope regulae ipsae habebantur et in scholis tractabantur, quo in numero censendus est poeta noster, proprias tamen poenas is dat qui per ora virum volitare vult: dum enim sensus fere integer et citra corruptionem servatur, hominibus interim humile oculorum munus elevantibus, et ex memoria parum accurate vel describentibus vel laudanti- bus, verborum absolutio et subtilitas paulatim deminuuntur et omne genus immutationis sensim inrepit. ipsa autem Vergili indoles, sermonis et rei metricae novatrix, inter- polatoribus et sciolis ansam ita praebuit ut, vitia luce (ut videntur) clariora corrigere studentes, floribus Musarum delicatissimis saepius insultaverint. accedit quod ipse vitae spatiis exclusus iniquis carmina sua non absolvit, sed multos reliquit locos qui editoribus Tuccae et Vario curandi essent, multos etiam quibus nulla nisi poetae manus veram medelam adhibere posset. quo factum est ut paulo post ipsius mortem libri iam circumferrentur lectionibus variis, cor- rectionibus, coniecturis, glossematis omne genus interliti; unde defluxit librorum nostrorum familia, eiusmodi vitiis iamdudum referta [.]. la Gewicht in Gramm: 250.
Seller Inventory # 1260511
Contact seller
Report this item