Language: Greek, Modern (post 1453)
Published by Lipsiae: Lugduni Batavorum
Seller: Borkert, Schwarz und Zerfaß GbR, Berlin, Germany
Pappband. Condition: Gut. Editio secunda correctior. XVIII, 243 p. Der Einband ist berieben, einige Anstreichungen mit Tinte, ansonsten ein gutes Exemplar. The binding is rubbed, some markings in ink, otherwise a good copy. Integumentum teritur, notationibus atramento aliquo, secus bonum exemplar. - (Abstractum:) Divendîtis prioris editionis exemplaribus, quum redemptor honestissimus Pindarum typis iterum tradere constituisset, textum poetae mihi caris- simi ita recognovi, ut optimorum potissimum li- brorum et auctorum insisterem vestigiis, et ne- que coniecturis indulgerem nimium, nec codici- bus interpolatis fidequé plane destitutis, quales imprimis Neapolitani sunt, me deludendum prae- berem. Simul interpunctionem plurimis locis correxi; versuum dimensionem eam, quam prior editio habet, in universum retinui; nonnullos, eos maxime, de quibus iam in Notis criticis et in Explicationibus monitum erat, immutavi, et in his duos longiores, qui sine elegantiae dis- pendio dividi poterant, in duos divisi, non quod illos olim male constitutos putarem, sed quod in re ambigua divisos coniunctis praeferre et olim constitueram et nunc constitui: alios aeque lon- gos retinui, quod veritatis damno offensionem et invidiam effugere nolo. Ceterum locos aliquot corruptos asteriscis signare satius duxi quam emendationes textui inserere. Utile autem vi- sum est descriptionem metrorum singulis appo- nere carminibus, et ex maiore nostra editione delecta fragmenta insigniora, carminumque et temporum notationem addere. Denique quae- cunque in hac editione aliter atque in priore constituta sunt, ea magnam partem in Notis criticis et Explicationibus earumque Appendi- cibus proposita et illustrata sunt; reliquorum rationem redditam vide in Commentatione de crisi Pindarica, quae Actis Academiae Borussicae anni MDCCCXXII. (Berolini a. MDCCCXXV.) inserta est: cui additus index-locos Pindaricos ad maioris editionis numeros demonstrat fere omnes. Indidem, cur alia non receperim, dili- gens lector poterit perspicere. Scripsi Berolini die XX. mensis Iulii anni MDCCCXXV. el Gewicht in Gramm: 250.